1581 – Gregorii XIII, De Judaeorum

Gregorio XIII
Gregorio XIII, nato Ugo Buoncompagni (in latino: Gregorius XIII; Bologna, 7 gennaio 1502 – Roma, 10 aprile 1585) – Gregorio XIII ritratto da Lavinia Fontana

GREGORII XIII – 1581

De Judaeorum, aut Infidelium flagitiis in quae haereticae pravitatis Inquisitores animadvertere possunt

CXXXI

GREGORIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI AD FUTURAM REI MEMORIAM

Antiqua Judaeorum improbitas, qua divinae bonitati semper restiterunt, tanto execratior consistit in filiis, quanto ipsi ad cumulandam patrum suorum mensuram in Dei filio repudiando, ejusque in mortem nefarie conspirando, gravius deliquerunt, qui proterea suis effecti maioribus nequiores, propriis fedibus expulsi, atque in omnes dispersi orbis terrarum regiones, fervitutique perpetuae mancipati, non majorem in cujusquam ditione clementiam quam in christinorum Provinciis, maxime vero in apostolicae pietatis gremio invenerunt; quae pro eorum conversione laborans, eos misericorditer excepit, atque in cohabitati ne una cum filiis suis sustinuit, ad veritatisque lumen allicere pio semper studio conata est,rebusque ad vitam necessariis juvit, injuriis, & contumelis prohibuit, multis denique beneficentiae suae privilegis circummunivit; illi vero nullis beneficiis mansuefacti, nihilique de suo pristino scelere remittentes, dominum nostrum JESUM Christum in caelo triumphantem adhuc in synagogis suis, & ubique persecuuntur. Christi quoque membris insensissimi non definunt in Religione Christianam horrenda facinora quotidie magis audere.

§.1. Quibus nos, ne pietatis nostrae puritas polluatur, aut foedis mancipiis Christo, christianorum nomini impune illudatur, obviare volens, satuimus, ac etiam declaramus, Inquisitores haereticae pravitatis libere procedere posse in omnibus causis, & casibus, qui sequuntur.

§.2. Si quis Judaeus, aut infidelis, in iis quae circa fidem cum illis nobis sunt communia, veluti Deum unum, aeternum,onnipotentem, creatorem omnium visibilium, & similia, non esse asseruerit, praedicaverit, vel privatim alicui insinuaverit.

§.3. Si daemones invocaverit, consulueritve, aut eorum responsas acceperit, ad illosve sacrificia, aut preces ob divinationem, aliamve causam direxerit, aut quid eis immolaverit, vel thuris alteriusve rei fumigationes obtulerit, aut alia quaevis impietatis obsequia praestiterit.

§.4. Si christianos verbo, facto, vel exemplo, aut alio quovis modo nefaria hujusmodi docuerit, vel aad ea perpetranda perduxerit, aut perduere attentaverit.

§.5. Si Salvatorem, & Dominum nostrum Jusum Christum purem hominem, vel etiam peccatorem, fuisse, Matremve Dei non esse Virginem, & alias hujusmodi blasphemias, quae per se haereticae dici solent, in christianae fidei ignominiam, contemptum, aut corruptionem impie protulerit.

§.6. Si cujusvis eorum opera, auxilio, consilio, vel favore aliquis christianus a Fide desciverit, quamque semel susceperat, abnegaverit, vel ad Judaeorum, seu aliorum infidelium ritus, cerimonias, superstiniones, vel impias sectas transierit, vel redierit, seu in haeresim aliquam inciderit, aut qui, ut Christi fidem abneget, seu in haeresim incidat, opem, consilium, auxilium, vel favorem quomod cumque praestiterit.

§.7. Si quis Cathecumenum, vel quemcumque ex Judaeis aut infidelibus Deo insirante ad fidem chistianam venire volentem, post, declaratam natu, verbo facto, aut quocumque alio modo eius voluntatem, a Fide, vel fidei instructione, aut a facri Baptismi susceptione retrahere, vel dehortari, aut ne ad Fidem veniat, neve regenerationis lavacro abluatur, quovis modo impediverit.

§.8. Si quis apostatas, haereticos scienter domi suae accceptaverit, aluerit, commeatu juveri, seu quovis modo eis cibaria ubicumque praebuerit, aut dona, vel munera dederit, vel miserit, aut de loco ad locum deduxerit, seu associaverit, vel deducendos,seu associandos curaverit, aut sumptus ministraverit, duces comitesve illis adiunxerit, vel ne ab eis perpetrata deprehendi, aut investigari queant fecerit. Quique dictos apostatas, aut haereticos scienter aliquo modo receptaverit, occultaverit, defenderit, aut eis opem, consilium, auxilium, vel favorem quomodolibet praestiterit.

§.9. Si libros haereticos, vel thalmudicos, vel alios iudaicos quomodolibet damnatos, aut alias prohibitos tenuerit, custoderit, vel divulgaverit, vel in quaecumque loca detulerit, aut ad eam rem operam suam accommodaverit.

§.10. Si Christianos deriserit, redemptionem nostrae hostiam salutarem in ara crucis immolatum, Christum dominum ludibrio, & despectui habens, quandocumque maxime vero in facro parasceves die agnum, sive ovem, aut quid aliud cruci affixerit, aut ppenderit, in eamve conspuerit, seu quodcumque contra ipsam fecerit.

§.11. Si nutrices Christianas contra sacrorum Canonum statuta, diversorumque Romanorum Pontificum Praedecessorum nostrum sanctiones adhuc retinuerit; aut eas retinens die, qua sanctissimum Eucharistiae Sacramentum sumperint, lac, uno. vel pluribus diebus in latrinas, cloacas, vel alia loca effundere coegerit.

§.12. In quibus casibus, universis, & singulis omnes praedictae pravitatis Inquisitores omnium Regnorum, Provinciarum, Civitatum, Dominiorum, & locorum universis orbis Christiani Judices in suis quemque locis perpetuo delegamus, ut super his contra Judaeos, atque infidelis quoscumque, simul, vel separatim. prout in ausis Fidei juxta sacrorum Canonum formam, nec non officii Inquisitionis hujusmodi constitutiones, diligenter inquirant, & procedant, & quos in alio, vel aliquibus horum flagitiorum excellibus culpabiles repererint, in eos pro culpae modo, ac etiam pro criminum numero, vel multiplicatine, aut consuetudine delinquendi, flagra, remigia, etiam perpetua, rerum quoque publicines, exilia, aliaque atrociora decernant, & alias de eis exempla edant, quae sceleratos illos deterreant ab hujusmodi flagitiis in posterum admittendis.

§.13. Nos enim venerabilibus Fratribus nostris S.R.E. Cardinalibus Inquisitoribus generalibus, nec non Patriarchis, Archiepiscopis, Episcopis, & aliis locorum Praelatis, ac etiam aliis praedictis Inquisitoribus in virtute sanctae obedientiae districte praecipimus, & mandamus, ut praesentes nostras litteras in Civitatibus, & locis cuique subjiectis publicare, & juxta illarum tenorem procedere, ipsque debitae executini mandare procuerent.

§.14. Decernentes irritum, & inane quicquid secus per quoscumque, scienter, vel ignoranter contierit attentari.

§.15. Non obstantibus Constitutionibus, & Ordinationibus apostolicis, nec non exemptionibus, privilegiis, immunitatibus, commeatibus, in fidem publicam receptionibus, & tolerantiis, praedictis Judaeis, & aliis infidelibus, Maranis, & Aposatis, tam in Dominiis, Terris, & locis Nobis, & Sedi Apostolicae, medite, vel immedite subjectis, quam alibi ubicumque Regnorum, Provinciarum, & Dominiorum, gentium, & locorum commorantibus, vel in ea ex quibus suis Regnis, & partibus, tam fidelium, quam infidelium confluentibus, eorumque Judicibus, Advocatis, & defensoribus, quacumque auctoritate, potestate, & dignitate fugantur, etiam ad inflantiam Imperatoris, Regum, ducum, & quorumvis aliorum, Principum tam per se: rec: Paulum III.Decimo Kal.Martii, & Julium etiam III Non.Decembris, Tertio anno sui cuiusque Pontificatus, quam etiam quoscumque alios anteriores, & posteriores Romanos Pontefices, ac Nos, & Sedem Apostolicam, ejusque Legatos, ac etiam Cameram Apostolicam. sub quibuscumque tenoribus, & formis, ac cum quibus suis clausulis, & decretis, etiam Motu proprio, & alias quomodocumque hactenus concessis, confirmatis, & innovtis, atque in posterum concedendis, confirmandis, & innovandis, quae omnia, etiam si de illis, illorumque totis tenoribus, specialis, specifica, expressa, & individua mentio, aut aliqua alia aforma ad hoc fervanda foret, tenores hujusmodi, asi ad verbum infererentur praesentibus, pro plene expressis habentes, harum ferie specialiter, & expresse revocamus, abrogamus, & omnia obolemus; ceterisque contrariis quibuscumque.

§.16. Volumus autem praesentes in locis Urbis consuetis de more publicari, & earum exemplis etiam impressis, manu Notarii publici, & sigillo Sanctaae Romanae, & universalis Inquisitionis, vel personae in dignitate ecclesiastica constitutae munitis, eamdem prorsus fidem ubique tam in judicio, quam extra illud adhiberi, quae adhiberetur eisdem praesentibus, si essent exhibitae, vel ostensae. Nulli ergo omnino &c.

Datum Romae apud S.Petrum, Anno Incarnationis dominicae, millesimo quingentesimo octuagesimo primo, Kalend.Junii, Pontificatus nostri anno decimo. Anno a Nativitate Domini 1581. indictione 9. die vero 10. mensis Junii, Pontificatus Sanctissimi in Christo Patris, D.D.D. Gregorii divina providentia Papae XIII.Anno X., retroscriptae literae Apostolicae affixae publicatae fuerunt ad valvas Eclesiae A.Joannis Lateranem. Vasilicae Principis Apostolorum de Urbe, Cancellariae apostolicae, in acie Campi Florae, ac etiam ad valvas septi Hebraeorum, per Nos Petrum Aloysium Gaytam, Nicolaum Tagliettum Apostolicos Cursores. Antonius Ludovicus Maagister Curs.